- DAN
- I.DANTribus Iudaeae, in ora littor. maris Medit. Habet ad Ort. Trib. Iudam, ad Austr. Trib. Simeonis. Eius praecipua urbs est Ioppe, in ora littorali.II.DANi. e. iudicans, vel iudicium, Gen. c. 30. v. 6. quintus Iacobi Patriarchae ex Bala, ancilla Rachel, uxoris suae, filius, ita progeniem suam ampliavit, ut de tribu eius ad montem Sinai numerati sint viri bellatores 62. milia, septingenti, quibus omnibus in deserto mortuis, eorum filii 64. milia quadringenti tertam promissamingressi, Iosi c. 19. v. 40, 47, 48. Iudic. c. 18. v. 29. pro hereditate et possessione sua cis Iordanem de terra tribui Iudae prius assignata ad mare magnum possessionem consecuti sunt. Natus est A. M. 2286. A Patre benedicente serpenti et cerastae comparatus est, an ob Simsonem, Christi figuram? vide Gen. c. 49. v. 16, 17. Obiit A. M. 2412. aet. 127. Item opp. Palaest. In Caelesyria ad fontem Iordanis fluv. minorem, in agro compascuo et fecundo, ac omnibus generibus fructuum affluenti, a Ptolemaide 14. m. p. a Paneade quatta milliarii parte distans. Hodie Belenas Bridenbachio. Terminus terrae Israel ab Aquilone fuit. Hîc Ieroboam rex Israel vitulum aureum adorandum erexit. 1. Reg. c. 12. v. 29. 30. Ioseph. l. 8. Antiq. ubi de Ieroboami vitulis: τὸν ἕτερον εν Δάνῃ, ἡ δέ ἐςτι πρὸς ταῖς πηγαῖς τȏυ μικροῦ Ι᾿ορδάνου. Baudr. Dan, quae et Laisa, et Paneas, et Caesarea Phil. erat in tribu Nephthalim; 35. mill. ab ora maris Med. et a Tyro in Ort. vix 8 a monte Libano.III.DANmons super viam, quae ducit Samariâ in Sichem. Est in tribu Ephraim.IV.DANviculus est, in tribu Nephthalim, qui usque hodie, inquit Hieron. sic vocatur, in quarto ab urbe Paneade miliario, Panio antro, fontiqueve Dan adiacens. Hieron. de loc. hebr. lit. D. dict. Dan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.